Latin
CAPUT XIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 169
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIV. De Glandulae Pinealis &plexùs Choroeidei Usibus: item de prominentiis Orbicularibus, quae vulcò Nates &Testes appellantur, aliisque partibus, quae illarum appendices esse videntur. INfra Thalamos nervorum opticorum, in communi convalle, quae horum juga &prominentias Natiformes interjacet, Glandula pinealis collocatur; haec non solùm in homine &quadrupedibus reperitur, quinetiam volucres &pisces eâdem praediti sunt. Quare licèt hinc concludi poterit, ipsam necessarii cujusdam usûs esse; tamen hanc Animae sedem esse, aut principes facultates ab eadem oriri, vix credimus; quoniam animalia quae imaginatione, memoriâ, aliisque superioribus Animae potentiis ferè in totum destitui videntur, hanc glandulam satis amplam atque augustam habent.