Latin
CAPUT XIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 170
Unproofread scanNot analysed yet
Observare est in omnibus cujuscunque speciei aut formae animalibus, quòd huic glandulae, juxta foramina, aut ductus ad infundibulum patentes, semper positae, plexus Choroeides continuò adjungitur; quinimo hic plexus, (de glandula pineali, processum ejus medium sustentante tanquam de fibula aut clavo, suspendi visus, exinde) in binas alas, hùc, illùc, super medullae oblongatae crura exporrectas, dividitur. Quare plexûs hujus gratiâ glandulam istam praecipuè conditam esse, jure suspicamur; ejusque munus non aliud omnino esse quàm aliarum glandularum quae juxta vasorum sanguiferorum concursus disponuntur; nempe ut humores serosos, à sanguine arterioso depositos, excipiat, &in se retineat; donec aut venae depletiores factae, eosdem resorbeant, aut lymphaeductus (siqui adfuerint,) eos extrà convehant. Etenim observare est, quòd plexus chorocides glandulis quamplurimis minoribus stipatur, &ubivis intertexitur, quae serum à sanguine in vasis minutioribus secretum imbibant; idcirco propter idem hoc officium, ubi vasa omnia concurrunt, haec glandula, majori mole praedita, collocatur, ut serositates illic uberiùs depositas excipere &continere valeat. Porrò non levis momenti res est, quòd haec glandula plexum choroeiden, alioqui laxè pendentem, atque in se concidere, aut saltem extra proprium situm dilabi aptum, sustentet, &in debita expansione contineat.