Latin
CAPUT XIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 176
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, inter prominentias Testes dictas, &Cerebellum, licèt communicatio quaedam intercedat; videtur tamen, quòd à moleculis istis in Cerebellum, ac minimè ab hoc per istas in medullam oblongatam, commeatus parescat: Namque ex prominentiis praedictis processus medullaris utrinque in Cerebellum obliquè ascendit, cujus ductu spiritus animales à meta alterutra in alteram tendentes, mutua inter partes istas &Cerebellum commercia efficiunt: At verò processus qui à Cerebello in medullam oblongatam ducunt, ejusque influentias huic inferunt, à prioribus distincti, aliquantò posteriùs consistunt, prout infrà, cùm de Cerebello dicemus, clariùs ostendetur. Interim verò, circa munera ac usus quibus protuberantiae praedictae inserviunt, hujusmodi conjecturam facimus. Spiritus animales è Cerebro in medullam oblongatam scaturigine perpetuâ effluunt, resiliuntque, ità ut inter Cerebrum &pleraque sensûs &motûs spontanei organa, commercium constans habeatur: (à quo tamen excipiuntur istae partes quae non appetitûs nutu, sed aut naturae instinctu, aut caeco paßionum impulsu, actiones suas perficiunt; tales enim omnino à Cerebello influentias suas suscipiunt, utì postea pleniùs ostendetur. )Dum itaque spiritus è Cerebro emanantes intra medullam oblongatam scaturiunt, opportunum est ut aliqui illorum exinde in Cerebellum ferantur: (ob quos usus hoc fieri debet, mox dicetur.) Quapropter ex utroque medullae oblongatae latere protuberantia enascitur, in quam spiritus quidam, Cerebello designati, è communm medullae oblongatae ductu secedant; atque hae prominentiae istae priores sunt, quae vulgò Nates appellantur, ac, utì diximus, in plerisque brutis animalibus longè majores sunt quàm in homine: (cujus ratio infrà declarabitur.