Latin
CAPUT XIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 177
Unproofread scanNot analysed yet
)Protuberantiae aliae posteriores, vulgò Testes dictae, hisce prioribus adnascuntur, &sunt earum solummodo ὀπιφυσεις quaedam, ac velut capita processuum medullarium, qui exinde obliquo ascensu in Cerebellum feruntur; cùm enim spiritus animales à prominentiis prioribus in Cerebellum ascendunt, posteriores has, velut initia commeatûs sui ampliora primò subeunt, unde, processuum medullarium ductu, in Cerebellum progrediuntur. Praeterea advertere licebit, quòd cùm spiritus animales è medulla oblongata in prominentias majores Natiformes versùs Cerebellum derivandi feruntur, isti juxta ritum suum, (quoties à duplici cujusque facultatis organo versùs commune sensorium tendunt) invicem commisceri &confundi debent, priusquam Cerebello inferuntur: Quare prominentiae tum primae, tum secundae his adnatae, processibus quibusdam, velut alis ad invicem exporrectis unà conjunguntur; quae quidem illorum connexio, quoniam à substrato medullari Caudice prorsus distingui debuit; hinc à separatione, sive inani spatio, quod medullam oblongatam &prominentiarum coalitiones intercedit, Cavitas ista, quae ventriculus quartus à nonnullis, &transitus ad ipsum ab aliis appellatur, emergit.