Latin
CAPUT XV
Thomas Willis, Cerebri anatome 186
Unproofread scanNot analysed yet
su in Caudicem medullarem sextò, Nervi quidam immediatè à protuberantia isthac, aliique in vicinia oriundi, qui functioni involuntariae designati, à Cerebello spirituum animalium influentias suscipiunt: Ultimò demum ventriculus, sive cavitas Cerebello subjecta, expendi debet. 1. Quoad Cerebelli munus, sive usum in genere, nihil hujus aut fabricâ dignum, aut structurae consentaneum, à veteribus dictum occurrit. Nonnulli hoc aliud Cerebrum esse, &easdem cum illo actiones perficere statuunt: At si quis fatuo ac molli Cerebro praeditus fuerit, multùm dubito an is sapiens evasurus sit, eò quòd durius fortè &solidius Cerebellum obtinuerit. Alii in hac parte memoriam collocant, supponentes Cerebellum velut arcam sive Apothecam esse, in qua rerum priùs cognitarum Ideae, seu Typi, seorsim à specierum recentium incursu asservantur: verùm longè probabilius est, hanc facultatem potiùs in Cerebri spiris Corticalibus residere (prout alibi ostendimus:) Nam quoties objecti dudum praeteriti reminisci conamur, tempora &sinciput fricamus, Cerebrum erigimus, &spiritus ibidem loci degentes exuscitamus, quasi aliquod inibi latitans eruere satagentes; interim in occipitio nihil conaminis aut nixûs motivi sentitur. Faeterea ostendimus phantasiam &imaginationem peragi in Cerebro Memoria autem ab imaginatione ità dependet, ut hujus tantùm actio reflexa sive inversa esse videatur: Quare cum ipsa in eodem claustro, nempe in Cerebro, collocetur, necesse est; nam planè constat, quòd Cerebrum inter &Cerebellum nulla immediata commercia intercedant.