Latin
CAPUT XV
Thomas Willis, Cerebri anatome 187
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm olim de Cerebelli munere sedulò ac serius meditarer, supérque hac re varia animo obvolverem, tandem ex analogia &crebra ratiocinatione, inventus hic (ut opinor) verus &genuinus ejus usus occurrebat; quòd nempe Cerebellum sit spirituum animalium in quaedam opera designatorum peculiaris scaturigo, &penus ab ipso Cerebro distinctus. Intus in Cerebro Imaginatio, Memoria, Discursus, aliique superiores functionis animalis actus peraguntur; praeterea item ab ipso spiritus animales in nervosum genus influunt, quo motus quicunque spontanei, quorum nempe conscii &arbitri sumus, obeuntur. Cerebelli autem officium esse videtur, spiritus animales nervis quibusdam suppeditare; quibus actiones involuntariae (cujusmodi sunt Cordis pulsatio, respiratio ἀβίαστος, alimenti concoctio, chyli protrusio, &multae aliae) quae nobis insciis aut invitis constanti ritu fiunt, peraguntur. Quoties motui voluntario accingimur, spiritus intra sinciput resides, in actioB b 2 actionem sive influxum suscitari, intra nos quasi persentire videmur. At spiritus Cerebelli incolae, ista naturae opera absque notitia aut cura nostra tacitè ac impercepti exequuntur.