Latin
CAPUT XV
Thomas Willis, Cerebri anatome 190
Unproofread scanNot analysed yet
Cerebrum &Medulla Oblongata in plurimis diverso ritu configurantur; nam suprà ostendimus, harum partium aliquod discrimen in homine &quadrupedibus reperiri: Verùm inter hos utrosque ac volucres, &pisces, quoad istas partes, differentia notabilis occurrit. Interea tamen in illis omnibus, Cerebellum prorsus iisdem lamellis sive circellis ad invicem pariter complicatis instructum, eâdémque formâ &proportione insignitum habetur; quod certè indicium est in hac officina spiritus animales certo velut dimenso progigni &dispensari, propter necessaria quaedam officia quae in omnibus eodem ritu peraguntur; quaeque alia esse non possunt quàm viscerum ac praecordiorum motus &actiones. Quoad alias facultates, cujusmodi sunt imaginatio, memorta, appetitus, imò motus locales, ac sensus, uno modo in his, &alio atque alio in illis animalibus exercentur; quapropter Cerebra diversis modis conformantur. Attamen Cordis motus &respiratio in quibusvis sanguine calido praeditis, simili ritu, hoc est perpetuâ systoles &diastoles vicissitudine, perficiuntur. Praeterea Cerebello munus aliud, &diversum, quàm quod Cerebro convenit, assignare oportet; quoniam ubi plicae &anfractus Cerebro desunt, in Cerebello constanter reperiuntur.