Latin
CAPUT XV
Thomas Willis, Cerebri anatome 191
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter has rationes ab Anatomia depromptas, etiam corporis humani pathologia plures alias suggerit, quae praedictum Cerebelli munus ratum faciunt. Enimvero saepenumero contingit ut tetra &horrenda symptomata, praecordia, ac medii aut infimi ventris regionem infestent; dum interea, causa morbifica in Cerebello, aut juxta ejus confinia, subsistat. Novi aliquoties homines apparenti solùm occipitis dyscrasiâ laborantes, qui de crebra lipothymia, &repetitis spirituum deliquiis, quasi jamjam moribundi essent, quererentur: in quibus tamen de causa morbifica, ejusque sede, nihil ampliùs detegere licebat, nisi quòd affecti gravedinem insignem &dolorem in postica Capitis parte sentirent, atque ad subitum Capitis motum aut reclinationem subinde animo ferè linquerentur. Profectò symptomata quae in affectu Incubo dicto excitari solent, sc. ἀφωνία, &gravamen ingens, sive onus quod pectori videtur incumbere, omnino à materia morbifica in Cerebelli confiniis defixa, &spirituum praecordiis destinatorum vias obstruente, procedunt. At verò haec de Cerebelli munere hypothesis magìs illustrabitur, &rata fiet, à singularum ejus partium usibus ritè designatis. Quoad Cerebelli partes &accidentia, 1.