Latin
CAPUT XV
Thomas Willis, Cerebri anatome 194
Unproofread scanNot analysed yet
Primus istorum processuum è prominentiis orbicularibus in Cerebellum ascendit: illius usum suprà assignavimus; quòd nempe inter prominentias istas &Cerebellum quaedam commeatûs via sit, in qua dum spiritus animales, quasi in devio tramite, ultro citróque tendunt, tum paßionum impetus à Cerebro, mediante Cerebello, versùs praecordia transmittunt, tum instinctus naturales à praecordiis &visceribus Cerebello traditos, versùs Cerebrum convehunt. Secundus autem processus à Cerebello rectà descendens, caudicem medullarem amplectitur, ipsumque adeò circumambiens, protuberantiam annularem constituit, è qua nervorum paria quintum, sextum, &septimum origines suas desumunt; ità quidem ut protuberantia isthaec, spirituum à Cerebello emanantium condus, sive promptuarium, esse videatur, è quo in appositos nervorum ductus isti influere ac derivari poterint. Tertius demum utriusque pedunculi proceßus, à Cerebello in medullam oblongatam descendens, è regione, quâ octavi nervorum paris origo consistit, Caudici ejus inseritur, ut verisimile fuerit, spirituum penum huic nervo destinatum hâc viâ etiam à Cerebello derivari: dein qui spiritus ab hujus nervi exigentia residui superabundant, isti in communem medullae oblongatae &spinalis alveum prolapsi, partium istarum copias exaugeant.