Latin
CAPUT XV
Thomas Willis, Cerebri anatome 195
Unproofread scanNot analysed yet
Propter hujusmodi finem, corpora teretia ac pyramidalia ex protuberantia annulari, supra medullam oblongatam versùs spinam exporriguntur, nempe ut processuum istorum ductu, spiritus in penu illo superabundantes, partim in octavi paris originem, partimque in communem medullaris caudicis tractum effluere possint. Haec de Cerebelli, ejusque partium &processuum usibus, breviter ac summariè dicta sunt: quae tamen ut meliùs intelligantur; item quò nova haec Theoria, circa regiminis animalis functionem involuntariam, recèns excogitata, clariùs illustretur, libet hîc spirituum in Cerebello productorum diataxin magìs particularem proferre; eorumque velut armilustrium instituere. Porrò ex re fore videtur, ut nervorum ab hoc fonte spirituum copias accipientium munera, circa functionis tantùm involuntariae actus habita, apertiùs designemus.