Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome 22
Unproofread scanNot analysed yet
Interiores Cerebri recessus adhuc clariùs patebunt, si limbus ejus à medullae oblongatae cohaesione, quantum fieri potest, ex omni parte separatus &elevatus, ad latera ejusdem medullae, quibus juxta corpora striata unitur, paulò ulterius per substantiam suam secetur, simulque fornix juxta radices discissus unà cum Cerebro reflectatur, tunc enim Cerebri compages penitus elevari, antrorsum reflecti, ac in planum explicari poterit, ità ut corporis callosi in aream latam expansi interior superficies tota conspici &tractari possit. Ubi praeter medullarem &nitidissimam illius substantiam, observare est plures lineas albas parallelas, quae Cerebri dissepimentum rectis angulis secant; quasi essent tractus quidam, sive vestigia, in quibus spiritus animales ab uno Cerebri hemisphaerio in alterum migrant, resiliuntque. Ad hunc modum in plerisque quadrupedibus perfectis, Cerebri compages, veluti sphaera in planum projecta, evolvi, ejusque interior superficies in latum explicari solet. Hujusmodi item dissectionis methodus in Cerebro humano locum habet, ubi prorsus eadem phaenomena observationi Anatomicae occurrunt. Praecipua discriminis ratio est, quòd in Homine Cerebri moles, siquidem praemagna, item longè crassior &pluribus anfractibus praedita fuerit; ideo non ità facilè utì in Vitulo aut Ove penitus inverti, ac in latam aream reduci queat. Eousque tamen juxta limbum elevari &expandi potest, ut interiores quivis recessus in conspectum veniant. Cerebri humani reclinati Imaginem Figura tertia &quarta exhibent: Cerebri autem Ovini penitus explicati ac veluti in planum projecti aspectus in Tabula septima ostenditur. In quadrupedibus minoribus, uti, Mure, Lepore, Cuniculo, &quibusdam aliis, Cerebri superficies omnino plana &aequabilis, anfractibus caret; tamen à limbi complicatione &fornicis subtensione, cavitas, ventriculos repraesentans, resultat.