Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome 23
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam omnia quae ad Cerebrum spectant, ordine quo dictum est, perlustravimus, utrumque ejus Hemisphaerium corpore calloso intus obductum, quà appensum est, à medullae oblongatae apicibus dividatur &amoveatur; quod quidem exactè fiat, secando, prope latera prominentiarum lentiformium, quae in vulgari Capitis dissectione intra ventriculos anteriores reperiuntur. sunt enim istae prominentiae crurum medullae oblongatae summitates sive apices quibus corpus callosum immediatè affigitur. Quando Cerebrum eo ritu discinditur, ut prominentiae, quae medullae oblongatae crurum apices sunt, nudae relinquantur, istae per longum in medio secentur, (nimirum in parte medullari ubi corpori calloso conjungebantur) atque interior earum substantia per totum striata apparebit; sc. striae medullares prorsum &retrorsum ascendere &descendere videntur: nè quis dubitet, quin istae striae velut ductus sive canales facti à natura fuerint. pro spirituum è corpore calloso in medullam oblongatam, &è contrà, itu redituque. Medullae oblongatae crurum à Cerebro divisorum cum apicibus suis, qui nempe sunt corpora striata, Figura in Tabula octava exprimitur.