Latin
CAPUT XVIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 224
Unproofread scanNot analysed yet
cane, fele &vulpe praegrandis existit; in vitulo, ove, caprâ, lepore, aliisque mitioribus animalibus, perexigua est. Quemadmodum autem Protuberantia annula ris praecipuum organum, sive spirituum arca videtur, unde paßionum venti praecordiis excitandis destinati in pectus convehuntur, ità Prominentias orbiculares commeatûs viam, ipsaque instrumenta esse censemus, quibus praecordiorum &viscerum instinctus ac neceßitates à Cerebello Cerebro communicantur. Quinimo spiritus animales, in devio hoc secessu scatentes, ejusmodi instinctuum Ideas sive rationes formales non modò transmittunt, verùm aliquatenus formant ac Cerebro praeparant: cùm enim bruta quaedam animalia, quibus cerebrum praeviâ scientiâ aut habitibus practicis minimè imbuitur, actiones quasdam spontaneas, velut cum judicio &deliberatione, eliciunt eduntque; certè ejusmodi actuum intentiones Cerebro aliunde, nimirum à praedictis Prominentiis, fuggeri putamus.