Latin
CAPUT XVIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 225
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter observare est, quòd in brutis quibusdam Cerebro indocili praeditis, Prominentiae natiformes maximae existunt, prout cernere est in vitulo, ove, porco, &multis aliis; quae animalia quamprimùm in lucem edita sunt, illico victum suum quaerunt, quodque ipsis congruum est probè dignoscunt. At verò in homine, cane, vulpe &similibus, qui ad discendum &habitus acquirendos magìs idonei existunt, prominentiae istae perexiguae sunt; atque animalia isthaec recèns nata sensione tantùm rudi ac imperfectâ instruuntur; insuper ad victum suum quaerendum inepta prorsus reperiuntur. Super hac observatione (quae quidem in plurimis quae hactenus dissecare contigit animalibus tenet) tanquam basi, hujusmodi abstrusam circa instinctus naturales &praecordiorum affectus hypothesin fundare ausus sum. Cùm enim animalia quae plùs instinctu pollent, utì oves, porci, boves, caprae, aliáque pigra &mitiora jumenta, passionibus sunt minùs obnoxia, sunt etiam minùs docilia; &è contrà, in quibus affectus praedominari solent, quaeque ingenio quodam instruuntur, (utì praeter homines sunt canes, vulpes, &quaedam alia calidiora animalia) minùs instinctu pollent: cúmque in crebra capitum cujusque generis dissectione observaverim, quòd in ejusmodi animalibus quae ingenio potiùs quàm instinctu vivunt, protuberantia annularis infra Cerebellum collocata insigniter magna, &prominentiae orbiculares tantùm perexiguae fuerint; in aliis verò animalibus, ubi instinctus ingenio praepollet, quaeque in affectus intensos sunt minùs prona, prominentiae orbiculares maximae essent, &è contrà protuberantia annularis valdè parva: Certè hinc existimare cogebar, quòd prominentiae orbiculares sive natiformes ubi majores adsunt, quasi Cerebri alterius sive succenturiati vicem praestent, praecipua instinctuum naturalium organa existant; ità tamen ut simul hae partes passionibus, à Cerebro versùs Cerebellum &praecordia transferendis, commeatûs viam praebeant; quodque (utì suprà innuimus) protuberantia annularis grandior existens, spirituum copias pro paßionum ventis requisitas contineat; interea tamen ut spirituum hujus Incolarum ῥoπη citrà tendente, naturalium instinctuum species à praecordiis &visceribus emissae pertranseant. Verùm utcunque res habeat, quoniam nihil certò aut ἀποδεικτικως affirmari possit, conjecturae huic nostrae, si minùs aliis arrideat, saltem venia concedatur. De Cerebelli ejusque Appendicis usibus &officuis haud multa praeterea dicenda restant. Circa compagem ejus quiddam ampliùs annotatu dignum occurrit, quòd nempe à Cerebri structura etiam hoc respectu plurimùm differat, in quantum scil.