Latin
CAPUT XVIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 228
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem verò satìs manifestum est, spiritus animales intra corticales Cerebelli Circellos generari, non opus esse videtur, ut eorum officinam in ventriculo, compagi ejus subjecto, statuamus. Enimvero cavitas ista (prout suprà ostendimus) tantùm inane spatium est, quod geminum ejus pedunculum &medullarem Caudicem substratum, ipsumque Cerebelli Tuber superincumbens. interjacet. Huic tamen usus quidam postliminiò accidit, nempe ut in Cisternam hanc serosa colluvies è glandulis &vasorum plexibus deposita, nec- non è Cerebelli substantiâ, siquidem udiori factâ, distillans dilabatur. Unde eadem, nè in nervorum origines defluat, membranâ coercita, in foramen specûs angusti prominentiis orbicularibus subjecti cogitur; atque illinc à declivi infundibuli apertura excipitur, &foras amandatur. Infra Cerebellum Medulla Oblongata reliquo tractu usque ad Occipitii foramen pergens, demum in spinalem desinit: Verùm in Caudice ejus adhuc intra Cranium contento, praeter Nervos &processus modò recensitos, nervorum etiam Paris noni &decimi origines radicantur: de quibus postea, cùm νευρολογίαυ integram instituemus, erunt propria dicendi loca.