Latin
CAPUT XVIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 229
Unproofread scanNot analysed yet
Interim circa Paris noni exortum, quod in homine peculiare, atque secùs quàm in brutis reperitur, annotare subest: Nimirum in homine, infra Paris octavi originem, protuberantia quaedam utrique medullae oblongatae lateri adnascitur. Ex illa fibrae quatuor aut quinque distinctae prodeunt; quarum una aut altera arteriam vertebralem pertranseuntem circumligat, omnes autem in eundem truncum, qui praedicti paris nervus est, coalescunt. Protuberantia isthaec, Piâ matre avulsâ, facilè conspicitur, &peculiaris spirituum huic Nervo destinatorum Condus videtur. Cùm enim hic nervus linguae ejusque musculis impendatur, adeóque loquelae peragendae potissimùm conducat, in homine, cui vocis &major usus, &frequentior Exercitatio, spirituum penu ingente, quorum copiae semper in promptu sint, opus esse videtur. Brutis verò, quibus nulla aut rarior vocis necessitas, talis protuberantia deest, quippe illis haud requiritur, ut spiritus ante vocis organa, quasi in vestibulo quodam catervatim aggregentur, quin sufficiat eos è communi medullae oblongatae tractu paulatim accieri.