Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 240
Unproofread scanNot analysed yet
Quare eadem medulla quae nervi cujusque origo est, quatenus in filum tenuius protrahitur, ejusdem nervi materiam constituit; quae quidem ut solidior &compacta fiat, peculiari piae menyngis productione investitur: Nam sicuti à massa argentea inaurata fila omnia producta inaurantur, ità membrana eadem quae Caudicem medullarem obvelat, cum Nervis omnibus ab eadem productis unà producitur, eosque omnes investit. Porrò è medullari isto principio, plures Nervuli simul oriundi, velut per manipulos egrediuntur; qui tamen melioris commeatûs gratiâ, statim uniti &extra claustra ossea delati, tunicâ commum à dura matre ascitâ includuntur. Supponimus enim (quod etiam infrà clariùs ostendetur) Nervos omnes ad partes aut membra quaevis particularia destinatos, distinctè &seorsim oriri, atque ità in toto illorum ductu permanere.