Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 241
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem saepe Nervus, unus quasi truncus apparens, postea in plures ramos abire videatur, ideo est, quia rami isti, reverâ toto tractu singulares &divisi, in unam quasi fasciam colliguntur; nam aliquoties ramos istos in unum quasi Nervi funem coalescere visos, divisione usque ad originem factâ, ab invicem separavimus; neque enim aliter motuum obeundorum instinctus, ità respectivè ad has aut illas partes, seorsim ab aliis, ad quas ejusdem trunci rami pertingunt, deferri poterint. Nervorum ductus non, utì Arteriae &venae, perforati existunt; nam illorum compages non modò stylo cuivis impervia est, sed &perspicilli sive microscopii applicatio cavitatem nullam his adesse confirmat. Quod ad Tubulos olfactorios attinet, isti ità conditi videntur, non pro spirituum animalium commeatu, verùm ut serositates quaedam hâc viâ elabantur: Ipsi autem spiritus in lateribus, ac minimè in Cavitate utriusque Tubuli feruntur; caeteri autem Nervi substantiâ compactâ &planè firmâ constant, ut humor subtilis qui spirituum vehiculo est, illorum compages, non secùs ac spiritus vini extensas fidium chordas, tantummodo sensim perreptando, trajiciat.