Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 242
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc arguere licet, quòd siquidem spiritus animales pro expansione sua nullam intra Nervos cavitatem manifestam requirunt; neque tali iisdem opus esse intra Cerebri compagem; quin ventriculos, ità vulgò dictos, in aliud quàm hoc munus deputare oporteat. Sunt autem Nervi corpora alba, teretia &rotunda: intra Cranium, &prope origines suas, quatenus solùm piâ matre obducti, molliores &disruptui faciles existunt; extra hoc, in quantum plures ferè semper colligati, durâ matre insuper vestiuntur, duriusculi &tenaciores evadunt. Nervi ipsi (prout microscopii ope detegere licebit) per totum poris &meatibus, quasi totidem alveolis densissimè excavatis, &invicem contiguis, instruuntur; ità συριγγώδης eorum substantia, instar cannae Indicae, ubique porosa ac pervia est. Intra haec spatiola, spiritus animales, sive corpuscula valdè subtilia, &ex sua natura semper in motum prompta, blandè scaturiunt, quibus tum pro vehiculo, tum etiam pro retinaculo, latex aquosus, &ipse partium valdè subtilium, adjungitur.