Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 246
Unproofread scanNot analysed yet
&vasis ejus intertextae, aequè ac Nervi ipsi primaevae, cum iisdem simul ab initio coexistunt. Pleraeque tamen Fibrae, quoad productionem suam, à Nervis dependent; atque omnes quoquomodo productae, spirituum animalium copias &supplementa, etiam motuum ab iis obeundorum instinctus, à Nervis constanter accipiunt. Itaque ut Fibrarum genus &natalitia recolamus; istae sunt 1° vel spermaticae &primigeniae, quarum rudimenta pariter antiqua ac Cor &Cerebrum in conceptu posita, postea sensim accrescunt; quales nimirum, utì dictum est, in ipso Corde, vasis appensis, membranis, &quibusdam aliis partibus, quae prima embryonis stamina efformant, reperiuntur: vel 2d°, Fibrae aliae secundariò &per epigenesin producuntur; cujusmodi potissimùm sunt, quae partes in complementum fabricae animatae adscitas, ac imprimis sanguineas vulgò dictas, intertexunt, quas ad hunc modum progigni censemus.