Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 247
Unproofread scanNot analysed yet
Cor &Cerebrum, cum arteriis &Nervis iisdem appensis, sunt partes primigeniae ac summè originales; istae autem pro aliarum epigenesi, partiumque omnium sensitivarum nutritione &accretione, duplicem humorem distribuunt: sc. unum spirituosum, &particulis valdè activis praeditum, qui à Cerebro &Cerebello per nervorum ductus, in exigua tamen copia, perpetim scaturit; atque alterum pigrum &molliorem, qui ubique è massa sanguinea per arterias depositus, multò uberiùs suppeditatur. Hic posterior in se plurimùm hebes &crassior, à priore actuatur, ab eoque velut fermento quodam imbutus, vigorem &vegetationis potentiam acquirit. Enimvero succus nervosus, quatenus secum spiritus animales diffundit, unicuique parti, praeter motûs &sensûs facultates, etiam formae &figurae determinationes impertit. Porrò dum alteri humori arterioso adjunctus, in membri aut partis enutriendae molem ac materiam disponitur, quosdam quasi tractus, ipsas nempe fibras, in quibus spiritus animales unà adventantes resideant &expatientur, efformat. Hi gemini humores, in quavis parte sensitiva unà coeuntes, liauorem verè nutritium, qui nempe simul spirituosus ac alibilis existit, constituunt: Et reverâ ambo isti succi, sc.