Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 251
Unproofread scanNot analysed yet
A medulla oblongata &spinali iidem spiritus, nisi cùm aliàs occupantur, exteriùs tendentes, versùs singulas totius corporis partes emanant; qui tamen ità foras evagantes, siquidem valdè angustas pro commeatu vias, nempe teretia Nervorum corpora, pertranseunt, haud catervatim &denso agmine, at solùm ordinatim contracti, &velut per manipulos erumpunt verùm isti ultra nervorum extremitates delati, ibidemque membranas, musculos, aliâsque partes sensiles occupantes, in campum quasi amplissimum se dilatant, &acie valdè diffusâ, fibrarum ubivis consitarum poros &meatus incolunt; ubi etiam novo pabulo à sanguine dotati, vegeti magìs ac in munia designata expediti evadunt. Hîc forsan inquiratur, quomodo spiritus animales in corporis habitu, copiis ità numerosis diffusi, per adeò angustos Nervorum canales suppleri poterint; cui referimus, quòd qui exteriùs resident, nec citò evaporant, nec circulatione remandantur: Quare cùm Fibrae omnes spirituum influxu ab initio paulatim facto implentur, supplementa perexigua sufficiunt, quae impendia illorum resarciant: Nec enim isti exteriùs degentes, in quantum à pabulo sanguineo reficiuntur, crebrâ licèt actione, multùm absumuntur. Hinc discrimen annotetur inter sanguinis &spirituum animalium distributiones. Iste latex quoniam in circulo reducitur, ideo vasa ejus in toto progressu, quoad trunci molem &ramificationes ab eo dimissas proportionantur, ità nimirum ut arteriae magnae rami à Corde profecti, tartundem sanguinis contineant, quantum propagines ab illis in partes omnes exporrectae.