Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 252
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen quia spiritus animales semel progeniti, &exteriùs lati, illic diutiùs subsistunt, ac lentè admodum &paulatim evaporant; ideo vasa illos deferentia, sc. Nervi, respectu fibrarum excipientium in proportione longè minori fabricantur nè forsan à nimio spirituum animalium supplemento, &recentiorum usque in partes nervolas aggregatione nimis densâ, veteranorum acies priùs instructa confunderetur, adeóque omnium perturbatis ordinibus, functionis animalis exercitia susque déque haberentur. Enimvero si quando spiritus nimis acres fiunt, ut propterea velut oestro perciti, cum tumultu &impetuositate systema nervosum irruant; exinde membrorum summa inquietudo &jactatio indiscontinua excitari solent, quibus aliquando rabies ac furor succedunt. In spirituum animalium diataxi &ordinatione, qualis modò describitur, Animae sensitivae hypostasis sive essentia consistit, quae nempe solummodo est spirituum illorum (qui velut Atomi, seu particulae subtiles sibi mutuò adhaerentes &concatenatae, sub certa specie configurantur) systasis quaedam sive umbratilis subsistentia. Porrò istius Animae facultates ab eorundem spirituum intra praedicta ἐγκεφάλου &systematis nervosi organa variâ metathesi &gesticulatione dependent.