Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 254
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XX. De liquore nervoso &utrùm iste, an humor sanguineus sit nutritius. AQuo sanguinis Circulatio innotuit, planéque constitit ipsum nullibi stagnare, ac diu subfistere, sed motu reciproco semper velut in circulo deferri; in dubium vocari coepit, utrùm latex ejus nutritius sit, nécne: Praeterquam enim quòd rapidior sanguinis, velut Torrentis, decursus ripas quas interfluit atterere, illisque particulas quasdam auferre, potiùs quàm aliquid iisdem affigere posse, videatur; ipsa insuper sanguinis substantia, utpote retorrida ac asperior, nutritioni prorsus inepta perhibetur. Quare ut succus huic muneri magìs idoneus inveniatur, nervorum ductus abditique recessus lustrantur; cúmque intra illorum poros &meatus latex quidam scatere deprehenditur, statim rejecto sanguine, iste nervosus humor nutritii titulo donatur: quo tamen jure, qualique modo nutritio reverâ peragatur, praesentis instituti erit inquirere.