Latin
CAPUT XIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 253
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm hujus Animae &potentiarum ejus consideratio peculiarem tractatum exigit, quem posthaec (annuente Deo) instituemus; interim methodi nostrae ratio postulat ut Nervorum censu particulari facto, νευρολογίευ (quantum tenuitas nostra potest) exactam tradamus. Quandoquidem autem in praemissa Nervorum &Fibrarum consideratione generali, succi nervosi &nutritii mentio facta erat; neque tamen quae ad eorum naturas &potentias spectant satìs plenè &perspicuè traduntur: idcirco hîc parùm divertere liceat, &datâ operâ inquirere, quales succi sive humores in corporis animati partes enutriendas, &per quas vias feruntur; item quo ritu nutritionis pensum ab iisdem peragitur: Dein hâc difficultate expeditâ, in Nervorum doctrinam via plana ac facilis ducit.