Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 256
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc liquore prout sanguis plùs aut minùs imbuitur, animalia accrescunt, &magìs carnosa, aut macilenta evadunt: Nam &sanguis juniorum animalium à frigore resolutus, multò plus ejusmodi albuminis quàm vetustiorum exhibere solet; "idie inter mensas advertere licet, è carnibus agni aut vituli igne assatis, ejusmodi glutinis plurimum ex ovilla &bubula, praesertim vetustiore, nihil ferè exudare. Quapropter existimare fas sit sanguinem esse verè nutritium; &materiae ad cujusque partis molem aut substantiam adjiciendae penum ferè totum, aut saltem multò maximum, ex ipso dispensari: si quando autem ab hoc munere suo deficiat, id accidit, non ex naturali ipsius ineptitudine, sed quòd crasis ejus interdum depravetur, atque utì stomachus, vitio quodam laborans, chylum à se coquendum rejiciat, aut pervertat. At verò sanguis, ut non solus ac unicus est humor qui in corpore animato distribuitur, ità nec integrum nutritionis munus solitariè ac per se exequi posse videtur: nam praeter ipsum per arterias &venas diffusum, latex alter à capite per Nervos ubique per totum dispensatur; quem aliquatenus saltem nutritioni conferre ostendetur. Quoad prius, plures sunt rationes quae istiusmodi humorem Cerebro ac Nervoso generi inesse, &per totos eorum ductus scatere, declarant.