Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 257
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi enim spiritus animales jugiter emanantes in tali latice, qui illis pro vehiculo est, fundarentur, ipsi non essent contigui, neque Animae sensitivae systasin connectere &continuare possint: Nam si olim Hippocrates observaverit, spasmos seu motus convulsivos ab inanitione &siccitate produci; illud fortè hâc ratione contigit: nempe quòd humore in Nervis aut fibris deficiente, spiritus ab invicem distracti sejunguntur; qui tamen, ut mutuos amplexus, &quasi manuum complicationes usque retineant, corpora continentia flectunt, &valdè contrahunt, adeóque in spasmos agunt. Praeterea succi nervosi diffusionem, tendinum partiumque nervosarum vulnera &abscessus, quorum utraque ichorem tenuem, &excretioni merè sanguineae prorsus absimilem exudant, testari videntur: Nec minùs è gangliis &concretionibus strumosis hoc arguere licebit. Inter dormiendum praedictus humor in Cerebrum ac Nervos uberiùs influere eorumque meatus obstruere solet; ideoque evigilantibus, quò illius reliquiae discutiantur, oscitationes ac pandiculationes crebrae superveniunt. Denique in promptu esset ostendere, quòd à nervosi humoris depravatione, Melancholia, Mania, &mirabiles quaedam affectiones convulsivae procedunt.