Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 260
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe si quando spiritus hujus incolae, à gravi &diuturno labore plurimùm exhausti, deficere incipiunt, θωρήξει, aut Cardiacis vix deglutitis refectio citissima peragitur, longè quidem priùs quàm sanguinis commeatu succus alibilis Cerebri oram appellere queat. Porrò verisimile est non tantùm benigna alimenti effluvia per nervorum extremitates circa viscera desinentes excipi; verùm etiam eâdem hâc viâ materiam saepe infestam, &quodammodo malignam, per nervos eorumque ductus τατ ἐγκεφάλῳ communicari. Enimvero succi praeternaturales, circa hypochondria, Lienem, uterum, aliáque viscera congesti, corpuscula vaporosa emittunt, quae non tantùm massam sanguineam inquinant, eâque mediante Caput afficiunt, verùm immediatiùs nervorum ductu Cerebrum scandunt, ipsumque gravi noxâ percellunt. Hinc enim ex parte procedit, quòd hypochondriaci &hystericae viscerum inferiorum culpas, per symptomata in Cerebro &nervoso genere excitata, ità graviter luunt; hinc opii pilula, vix dum à ventriculo dissoluta, torporem accersit. Verùm super his copiosiùs disserere, non hujus loci est.