Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 259
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper verò huic latici, spirituum animalium copias convehenti atque ab ἐγκεφάλῳ tantùm suppeditato, humor quidam alius, tanquam auxiliarius, in toto ductu accedit, eúmque aliàs defecturum instaurat reficitque. Hujusmodi supplementa &subsidia, quae humori nervoso ab ἐγκεφάλῳ emananti aliunde accedunt, à lateribus &extremitatibus systematis medullaris &nervosi excipi, ac intùs admitti, censemus. Ex sanguine has partes toto ductu irrigante, humorem velut secundarium instillari suprà ostendimus; quippe arteriae non modò Caudicem medullosum, sed etiam majores nervorum truncos, pluribus in locis assequuntur, iisque propagines sanguiferas inserunt. Praeterea siquidem spiritus animales intra nervosum genus scatentes, pro motu ac sensu peragendis ultrò citróque tendunt, adeoque duplicem aspectum gerunt; probabile est etiam quòd liquor nervorum irriguus, utì plerunque prorsum, ità aliquando retrorsum tendat; promdéque quòd nervorum extremitates, partibus quibusdam implantatae, ex iis humorem quo saturantur, aut saltem effluvia quaedam, imbibunt, eâque non rarò in ipsum Cerebrum transferunt. Certè extra dubium est, fibras, ac filamenta nervosa, quae sensorium gustûs atque viscera coctioni inservientia obducunt, ab alimentis ingestis libamina quaedam immediatè excipere, quibus in magna inedia &spirituum exolutione ipsi Cerebro suppetiae feruntur.