Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 264
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm pro foedo Equorum morbo (vulgò Farcp dicto) quem Helmontius Lui Gallicae Analogum &contagii ejus Authorem asserit) sanando, plures medicinae methodi &administrationum modi incassùm tentari solent; certissima curandi ratio, quam saepius cum bono successu adhibitam novi, in eo consistit, ut pharmaca quaedam acria, cujusmodi sunt Flammula, Hydropiper, Ranunculus, &similia, quae sale volatili plurimùm abundant, in massam contusa &equi affecti auribus imposita, ibidem 24 circiter horas detineantur: vix credibile est, quo ritu ulcera statim omnia exiccabuntur, ac morbus velut incantamento sanatus, brevi in totum profligabitur. Quandoquidem haec applicatio procul à partibus affectis habita, sine viscerum aut sanguinis alteratione, ità ad distans medetur; certè talis energiae causa tantummodo esse potest, quòd ab isto pharmaciae genere Cerebri &succi nervosi dyscrasia tollitur, adeoque primâ aegritudinis radice praescissâ, ejus surculi &frutices statim emarcescunt. Operae pretium esset, etiam in nostra medicina hujusmodi experimenta tentare. Quinimo suspicari fas sit, quòd talis ratio pro vulgari strumarum sanatione assignari debeat. Inter nostrates tanquam à majoribus traditum habetur, quòd serie masculorum continuatâ, qui septima nascitur proles, is hunc morbum solâ manuum impositione sanare poßit; &sanè profiteor me novisse plures, quos nulla pharmacia sublevare potuit, eo tantùm remedio intra breve tempus liberatos fuisse: Pauci dubitant quin hic morbus Regis nostri contactu saepius curari soleat.