Latin
CAPUT XX
Thomas Willis, Cerebri anatome 265
Unproofread scanNot analysed yet
Talis effectûs ratio (si merè naturalis sit) non alia assignari debet, quàm quòd in aegrotis, (saltem adultis) speratae curationis phantasia &obstinata fides, eam Cerebro alterationem, seu potiùs corroborationem, inducat, quâ diathesis morbida in ipso radicata profligatur. Verùm unde digressus sum, ad inquirendum quid succus nervosus nutritioni contribuat, redeam. 2. Dico igitur secundò, etiamsi nutritio quadantenus à succi nervosi influentia dependeat, tamen summè improbabile est, quòd solummodo ab hoc penu singulae totius corporis partes enutriantur: praeterquam enim quòd hoc esset ipsius Animae regimini, ejusque primariis organis, coquinarium nutritionis munus, istarum partium excellentiâ &nobilitate prorsus indignum, imponere; etiam videtur quòd liquor nervosus huic provinciae administrandae omnino impar fuerit: Quippe cùm alimenti in substantiam partium solidarum assimilati saepe dispendia immensa fiunt, praesertim à sudoribus immodicis, item à labore &exercitio diuturnis, quibus homines rustici &operarii quotidie assuescunt, haud possibile est, ut talis jacturae nutricatu solummodo per exiles nervorum ductus suppeditato resarciantur.