Latin
CAPUT XXI
Thomas Willis, Cerebri anatome 279
Unproofread scanNot analysed yet
Quoad fibras &filamenta è nervis mollioribus per foramina ossis cribriformis in narium cavernas protensa, ista in cunctis animalibus, quibus adsunt processus mamillares, reperiuntur: ut minimè dubitandum sit, processus istos, cum hac appendice ac origine sua medullari, odoratûs organum esse. Quodque rem magis confirmat, filamenta haec in canibus venaticis longè plura &insigniora sunt quàm in ullo praeterea animali: at verò praeter hos nervulos, è foraminibus ossis cribrosi in nares productos, duo rami etiam è Pari quinto huc mittuntur, ac in utrumque narem distribuuntur. Hujus ratio esse videtur, quòd cùm nervi modò descripti, sive primae conjgationis, propriè sint olfactorii, atque odoratûs sensum per se efficiunt; hi tamen Nervis aliis, etiam à quinto Pari missis, ideo stipantur, quoniam Odoratûs Organum cum aliis quibusdam partibus consensum habere debeat, quem Nervi isti subsidiarii, propter multiplicem Paris quinti ramificationem, praestare solent.