Latin
CAPUT XXI
Thomas Willis, Cerebri anatome 280
Unproofread scanNot analysed yet
Imprimis constat, quòd olfactui cum gustu Necessitudo quaedam sive stricta affinitas intercedat: atque hujus causa in eo consistit, quòd ex eodem Paris quinti trunco, Nervi quidam ad palatum, alii autem ad nares mittuntur. De ratione miri istius consensus quem nares in sternutatione cum praecordiis habent, item quare levis illa titillatio tussim irritat, posthaec dicetur, cùm ad nervos quinti Paris ac intercostalis explicandos pervenerimus. Interea tamen advertimus, quòd licèt plures Nervi ad Olfactûs organum spectant, tamen ipsa sensio propriè à fibris internae narium tunicae intertextis peragitur: namque istae fibrae à sensibili objecto perculsae, juxta impressionis Ideam sese variè movent ac contrahunt; quae illarum affectio nervorum ductu ad εγκεέφαλον delata, quatenus ibidem communi sensorio sistitur, sensùs perceptionem infert.