Latin
CAPUT XXII
Thomas Willis, Cerebri anatome 287
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXII. Nervorum Paria quintum, sextum, ac septimum explicantur. EQuatuor praedictis Nervorum Paribus, duo priora sensui tantùm, bina autem posteriora motui potissimùm inservire videntur; eorumque singularis quisque Nervus peculiari provinciae destinatur: At verò quae proximè succedit, sc. quinta Nervorum Conjugatio, &utriusque facultatis, nempe tum sensus tum motûs, exercitia praestat; neque ipsi provincia tam restricta praefinitur ut ad unum aliquod membrum solummodo pertineat; nam &ad oculos, &nares, &palatum, reliquâsque totius faciei partes distribuitur; ac insuper aliquatenus praecordiorum, ac viscerum ferè omnium munera &actiones, pro parte sua, adjuvat, Hoc Par (quod ab antiquis tertium, à nobis quintum, idque ordinis seu positionis jure, habetur) infra priores nervos, è lateribus protuberantiae seu processûs annularis à Cerebello dimissi, trunco amplo &lato procedit: fibris hoc quidem plurimis, quarum aliae sunt molles, aliae duriores, simul colligatis constat; adeò ut magnus ipsius Caudex, prope originem, nihil aliud sit quàm plurium nervorum fasciculus, quorum sc.