Latin
CAPUT XXII
Thomas Willis, Cerebri anatome 288
Unproofread scanNot analysed yet
aliqui his partibus, alii autem aliis impenduntur, ac in quibusdam motûs, in reliquis sensus munia exequuntur. Quòd verò tot nervi, tam variis membris ac ab invicem remotis destinati, unà tamen oriundi, in eundem veluti fascem colligantur, ratio est, ut in partibus universis, quibus nervi isti prospiciunt, sympathia &actionum consensus quidam conservetur: Nimirum ista nervorum communio causa est, cur visus &olfactus salivam movent, &palato lenocinantur; neque aliâ ratione, juxta varios Cerebri conceptus, praecordia afficiuntur, suosque affectus ad singulas faciei partes transmittunt; unde totius animalis aspectus, sive vultus, patheticè configuratur, prout infrà particulariùs ostendetur. Interim ut Nervi hujus brevem hypotyposin tradamus; truncus ejus e lateribus annuli majoris prodiens, interdum juxta ipsam originem, saepius tamen durâ membranâ priùs perforatâ, in duos ramos insignes dividitur. Horum primus deorsùm rectà tendens, per proprium foramen calvariâ egressus, in descensu versùs mandibulam inferiorem (cujus partibus praecipuè destinatur) in plures ramos dividitur; quibus musculo temporali, item faciei &buccarum musculis prospicitur.