Latin
CAPUT XXII
Thomas Willis, Cerebri anatome 294
Unproofread scanNot analysed yet
Certè ex Nervi hujus prosapia &multifaria affinitate, etiam in capite valdè diffusa, plurium ejus partium mutuae dependentiae &confoederationes procedunt. Quantum verò hic Nervus in aliis provinciis, nempe in thorace ac imo ventre, ibidémque circa praecordiorum &viscerum motus &sensiones, variasque illorum inter se &cum aliis partibus sympathias faciat, posthaec fusiùs ostendetur, cùm de Nervo intercostali, qui in hoc Paris quinti Nervo radicatur, speciatim dicemus; ubi ex multiplici hujus nervi communicatione, sternutationis, oscitationis, risûs &ploratûs, pluriumque aliarum actionum merè naturalium rationes facile erit depromere. Interim ad hunc modum Nervi quinti Paris superior in capite ramificatio se habet, ac simili ferè ritu in plerisque animalibus divaricatur; excepto tamen quòd in nonnullis, sub prima statim origine in tres magnos ramos dividitur; quorum unus mandibulae inferiori, alter oculo ac naso, ac tertius maxillae destinatur.