Latin
CAPUT XXII
Thomas Willis, Cerebri anatome 295
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur Nervus Conjugationis sextae, qui ex ima protuberantiae annularis basi oriundus, &sub dura matre statim demersus, per idem foramen cum nervis tertii &quarti Paris calvariâ egreditur, ac singulari trunco in oculi orbitam defertur; ità tamen ut juxta latus sellae Turcicae ramo secundo, sive majori quinti Paris, inosculatur; unde ramulum modò unum, modò geminum reflectit; qui cum ramis Paris quinti recurrentibus uniti, intercostalis Nervi principium constituunt: Deinde Nervus iste antrorsùm tendens, prope oculi orbitam in duos ramos dividitur; quorum alter in musculum oculi abducentem, in exteriore ejus angulo situm, inseritur; atque alter in varias fibras diremptus, musculo septimo, brutis proprio, impenditur; adeò ut hic etiam Nervus oculi motibus, ferè tantùm patheticis, aut ab instinctu naturali excitatis, inservire videatur. Nam quoad prioris surculi usum, satìs constat, in subito timore oculos abducere, &quid timendum ad latus aut à tergo sit respicere, unicuique animali innatum esse: dein quoad alium ejus surculum, quo bruta nictitant, satìs obvium est ejusmodi motum, absque intentione praevia, subitum &extemporaneum esse, quo oculus externorum occursantium injurias evitare satagit. Septima Nervorum Conjugatio, ab Antiquis pro quinta habita, circa auditûs sensum occupatur.