Latin
CAPUT XXIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 303
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIII. Octavi Nervorum Paris Descriptio. OCtava Nervorum Paris Conjugatio, ab anti- quis pro sexta habita, Par vagum appellatur; eò sc. quòd Nervus ejus, non uno contentus membro, aut corporis regione, partes diversas ac longè dissitas respicere, atque ramificationes suas non modò in vicinia circa Caput &cervicem, sed per totam medii ac imi ventris cavitatem, ac ad pleraque in utrisque viscera, exporrigere putatur. Reverâ hic Nervus provinciam satìs amplam habet; attamen non adeò diffusam utì vulgò creditur: nam plures alii nervi, quoniam huic se adjungentes inosculati sunt, ejus pars esse perhibentur, licèt ipsi distinctas origines, &rursus à Paris octavi nervo abscedentes, divaricationes peculiares &ab eo diversas obtineant. Quare ut unicuique suum tribuamus, hunc Paris vagi nervum à carceribus ad metam prosecuti, proprios extensionis ejus tractus &vestigia indagabimus; &insuper aliorum cum ipso confoederationes &coincidentias ostendemus.