Latin
CAPUT XXIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 304
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque Octava Nervorum Conjugatio infra Nervos auditorios, è lateribus medullae oblongatae, radice ejus fibris numerosis constante, exoritur in homine duodecim ad minùs, quarum aliae majores, aliae minores sunt, satìs conspicuae habentur; quibus fibra insignis, seu potiùs Nervus caeteris longè major, à spinali medulla accedit, iisque adjunctus, eâdémque tunicâ à dura matre ascitâ involutus, unâ Cranio egreditur, ac si omnes in eundem truncum coalescerent: Iste autem Nervus accessorius, quin &aliae plures fibrae sub involucro illo usque distinctae manent, &postea abscedentes separatim in provincias peculiares feruntur. Quippe Nervus iste spinalis, Cranio perforato, conjugationem suam deserens, in musculis cervicis &scapulae defertur; porrò fibra insignis è Paris vagi origine, mox in Conjugationis septimae processum duriorem effertur; duaeque aliae fibrae, statim relicto caeterarum consortio, in musculos gulae &cervicis tendunt: reliquae autem fibrae simul colligatae, usque sociae pergunt, &vice aliorum comitum, à quibus deserebantur, satellitium illico novum &quasi succedaneum asciscunt; nimirum ipsius Nervi intercostalis modò truncus integer prout in plerisque quadrupedibus habet; modò ramus tantùm, prout in homine &aliis quibusdam animalibus observare est, accedit.