Latin
CAPUT XXIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 309
Unproofread scanNot analysed yet
Nervus recurrens, etiamsi videtur ramus à Paris vagi trunco emissus reverâ distinctus &singularis Nexvus usque ab origine Paris vagi acervorum recurrantimm cessit; tamen melioris conductûs gratiâ, sub eadescriptio. dem tunica cum reliquo Paris vagi trunco continetur. In utroque latere, circa reflexionis nodos, surculos &fibras dimittit, qui in Cordis vasa distribuuntur. Nervus reflexus in ascensu suo ramum à plexu medio intercostali, aliumque à Pari vago, in sinistro latere accipit; uterque autem recurrens asperae arteriae propagines plures distribuit; dein extremitas ejus cum surculo, qui è plexu Paris vagi ganglioformi dimittitur, occurrens, unitur. Paulò infra sinistri recurrentis à Paris vagi trunco abscessum, ramus alter insignis utrinque dimittitur; qui versùs Cor delatus, in postica regione basin ejus obducens, utrinque occurrit, ac in toto processu surculos per totam Cordis superficiem dispergit. Prout surculi ab his ramis posticam cordis regionem, ità à plexibus cardiacis rami &propagines multae procedunt, qui in partem ejus anticam divaricantur. Sunt autem duo plexus è quibus nervi in Cor distribuuntur: Superior &major inter Aortam &arteriam pneumonicam consistit.