Latin
CAPUT XXIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 310
Unproofread scanNot analysed yet
Nervi hunc constituentes sunt ramus unus aut alter insignis, utrinque è Paris vagi trunco; at praecipui &plures nervi, ex utroque Nervo intercostali, sc. è medio ejus plexu, huc descendunt. E plexu hoc duo aut tres insignes Nervi, subtus Aortam lati, in Cordis latus sinistrum feruntur. Caeterùm ab hoc plexu surculus emissus, arteriam pneumonicam, factâ velut ansulâ, circumdat; atque hujus ansulae partem exteriorem, ramus è dextro Paris vagi trunco descendens, ac alter è Nervo qui in posticam cordis regionem destinatur elatus, conveniunt, &plexum minorem efficiunt; è quo Nervi in dextrum Cordis anterioris latus mittuntur. Notandum sit quòd in brutis animalibus, à Paris vagi trunco longè plures &majores Nervi in Cor &appendicem ejus feruntur, quàm in homine; in quo sc. praecipui Nervi cardiaci à Pari intercostali procedunt, prout inferiùs ostendetur; quare in brutis ideo Par vagum Cordi majora subsidia praebet, quia Nervus intercostalis eidem vix ulla contribuit. Porrò per totum Paris vagi tractum, unde Nervi cardiaci procedunt, plures exiles propagines utrinque emissae, oesophago &glandulis extra pericardium sitis inseE reruntur.