Latin
CAPUT II
Thomas Willis, Cerebri anatome 31
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus discriminis ratio est, quòd in homine siquidem ipsius Cerebri compages perampla, ejusque meditullia ab invicem remota existunt; crura ejus, quò meliùs iisdem medullae oblongatae apices adaptentur, sejungi &à mutuo contactu in majorem aperturam deflecti oportuit. Hinc observare est, quòd in homine Crura medullae oblongatae, à Cerebri appensione, majori inclinationis angulo, ac ambitu quodam deflexa prodeunt; verùm in brutis eadem ferè parallela jacent. Quo ritu hae partes in Cerebro humano conformantur, Figura tertia item &quarta exhibet; quo ritu in quadrupedibus habent, in Figura septima ostenditur. Ab iisdem Crurum medullarium jugis, unde Nervi optici origines desumunt, processus quidam medullares exorti, &utrinque supra foraminis secundi marginem delati, juxta radicem glandulae pinealis unà coëunt. Hi processus (utì videtur) sunt partes istae, quas Insignissimus Cartesius supposuit esse nervos ad glandulam pinealem pertinentes: quin potiùs suspicor has tantùm productiones esse, quibuscum nervi optici, etiam juxta origines suas, communicant. Harum figura in Tabula septima satìs aptè describitur, p/31. Post Thalamos nervorum opticorum, adhuc aliae protuberantiae insignes, vulgò Nates &Testes dictae, superiori caudicis medullaris parti accrescunt, &superficiem ejus, circiter unciae spatium, obtegunt; cui tamen cùm in medio non sint contiguae, iis toto ipsarum tractu cavitas quaedam subjicitur. Hae protuberantiae sunt minores in homine, item in cane &fele; denique, si rectè observavimus, in caeteris animalibus, quae recèns edita, ad victum quaerendum impotentia &minimè instructa sunt: In vitulo, ove, porco, &similibus, longè majores apparent; in piscibus &volucribus omnino desunt.