Latin
CAPUT II
Thomas Willis, Cerebri anatome 32
Unproofread scanNot analysed yet
Numero sunt quatuor; sc. utrique medullae oblongatae lateri binae adnascuntur: priores, Nates dictae, sunt majores, &principales videntur; quibus aliae posteriores, Testes dictae, illarum veIut epiphyses appenduntur. Quoad Figuram, orbiculares sunt, &vulgò habentur pro Cerebri &Cerebelli, juxtà consitorum, binis utrinque cru ribus, quae sc. incurvata &versus se invicem reflexa, unà coalescere, adeoque medullam oblongatam constituere dicuntur. Verùm haec opinio, utì postea fusiùs ostendetur, dissectione ad rostram methodum institutâ, planè concidit. Nam liquidò constabit, Cerebrum longè ante haec corpora medullae oblongatae affigi; neque inter haec &istud commercia quaevis, nisi valde remota, intercedere. At verò si partium harum situs, earúmque ad corpora vicina respectus &habitudines probè adnotentur, planè liquebit, ipsas velut regionem quandam peculiarem constituere, à Cerebro &Cerebello, etiam ab ipsa medulla oblongata, prorsus distinctam.