Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 318
Unproofread scanNot analysed yet
Huic duplici Laryngis motui peragendo (veluti manus Tibicinis, quarum una Tibiae foramina inferiora, altera autem superiora modulatur) bini nervi constituuntur: videlicet Nervi recurrentis surculi, &propagines, ab infrà elati, annulos cartilagineos deorsùm movent; &Nervus ab hoc plexu desuper emissus annulos statim superiores sursùm trahit. Porrò quoniam in utrisque nervis consensus quidam &sympraxis requiritur, idcirco mutuò inosculantur. Quinimo cùm uterque recurrens crebras propagines in utrumque tracheae latus distribuat; videtur quòd illae in partem dextram emissae annulos ejus deorsùm movent, pro inspiratione &voce gravi; aliaeque in sinistram partem utrinque exeuntes, annulos sursùm ferunt, pro expiratione &voce acuta. Porrò sicut instinctus pro motu depressionis à recursùs seu reflexionum nodis traditur; ità impressio pro istarum partium elatione ab hoc plexûs ganglioformis Nervo accipitur. Ramus insignis è plexis medio Nervi intercostalis in Paris vagi truncum defertur, Fig. 9. 1. Quem ob finem ità fiat suprâ innuitur; nempe ut spirituum in utrisque Nervis degentium commercia denuo iterentur: verùm annotetur, in sinistro tantùm latere sic habere, ubi Paris vagi truncus longo ductu singularis perstat; in dextro autem, ubi Nervus recurrens multò superiùs abscedit, hic alter è plexu intercostali Nervus planè deest. E regione primae aut secundae costae plexus alius insignis in trunco Paris vagi consistit, è quo plures surculi &fibrae versùs Cor &appendicem ejus dimittuntur, Fig. 9. K. Porrò in brutis animalibus hîc circiter loci Nervus intercostalis Paris vagi truncum relinquit.