Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 319
Unproofread scanNot analysed yet
Proculdubio in hoc plexu quidam spiritus animales secedunt, qui anteriori Cordis regioni, etiam pericardio, &quibusdam vasis ejus destinantur, dum alii spiritus pertranseunt, qui paulò inferiùs in posticam Cordis regionem derivantur; quique adhuc ulteriùs provecti, pulmonibus, ac demum ventriculo, debentur. Observare est, quòd à praedicto Paris vagi plexu surculi ac fibrae numerosae dimittuntur, qui in Cordis auriculas &vasa omnia sanguifera Cordi appensa distribuuntur, Fig. 9. I. m. quae fibrae ac propagines nervosae, tanquam hederae repentes, vasorum tunicas densissimè obducunt, eâsque pluribus in locis subeunt, ac variè circumligant. Profectò haec copiosa nervorum distributio in cordis auriculis &arteriis vim pulsificam efficere, aut saltem excitare, videtur; partésque istas, perenni spirituum animalium per hos nervos influxu, ità erigi &vigorari, ut indiscontinuam systoles ac diastoles reciprocationem sustinere valeant.