Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 320
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper autem quòd densae nervorum fibrae ac propagines venis aequè ac arteris inseruntur, ac ista utriusque generis vasa stringunt ac variè circumligant, opinari fas sit hos Nervos, tanquam lora sanguiductibus istis injecta, eos, pro sanguinis motu juxta passionum impetus variè determinando, modò dilatare, modò constringere, aut hùc illùc multifariàm diducere; etenim hâc ratione efficitur ut in timore sanguinis excursus inhibeatur, inque aliis affectibus motus ejus respectivè alteretur Quod autem plures surculi &propagines pericardio inseruntur, in hunc usum fieri videtur; nempe ut capsula ista, quae muniminis instar Cordi ab injuriis tuendo constituitur, quoties materies infesta ingruit aut eam obsidet, se contrahere, ac hostem suum excutere valeat: Videtur enim quòd Cordis tremores &vibrationes nordinatae, quae quidem manifestò à pulsu ejus naturali differunt, ab hujus membranae succußione violenta procedant. Quoad ramos Cardiacos ab hoc plexu dimissos, obpullico deservamus ipsos, quoniam muneri stinantur, idcirco utriusque lateris pares coire ac invicem communicare debere, priusquam cordi inseruntur; quem in finem ante Cordis basin plexus constituitur, ubi praedicti surculi à Pari vago, aliique plures ab utroque intercostali Nervo profecti, conveniunt.