Latin
CAPUT II
Thomas Willis, Cerebri anatome 33
Unproofread scanNot analysed yet
Earum situs ab anterioribus satìs remotus est, satisque à medullari caudice, per cavitatem, seu ventriculum subjectum seponuntur: quinimo via propria, sive processus unus è medulla oblongata in has prominentias ducere, atque alius ab iisdem abducere, &illinc in Cerebellum deferri videtur. Hinc suspicari licet quòd prominentiae istae (praesertim Natiformes, quae principales sunt) diverticula quaedam fuerint, in quae spiritus animales à medulla oblongata in Cerebellum, &vice versâ, ab hoc in illam derivandi, secedant, ibidémque propter usus quosdam animales (de quibus postea dicemus) commorentur.