Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 332
Unproofread scanNot analysed yet
Quinimo à plerisque in dubium vocatur, utrùm haec viscera proprio nisu suos ipsorum systoles ac diastoles motus efficiant: Quippe recepta opinio est, istam pulmonum reciprocationem à Thoracis motu omnino procedere, ejusque dilatationi &constrictioni necessariâ quâdam dependentiâ obsequi; nempe pectus dilatatum, follium ritu, aerem ambientem in Tracheam cogere, qui in pulmones irruens ipsos inflat ac distendit; dein eodem pectore ultrò subsidente, pulmones ipsius pondere compressos aerem priùs intrusum denuo expirare. Reverâ utcunque existimem diaphragma ac pectoris musculos respirationi multùm conducere; tamen partes istas hoc munus solitariè perficere, &pulmones merè passivos esse, minimè concedo: Nam respiratio sanguinis ac Cordis gratiâ praecipuè instituitur, ejusque actus pro varia horum crasi determinari, &pro multiplici pulsûs necessitate ferè quovis horae minuto alterari solet: At verò ipsi pulmones sunt (ac minimè diaphragma, aut thoracis musculi) quos sanguis è Corde ebulliens pertransit, &juxta temperiem suam atque pulsûs tenorem continuò afficit: quare hinc concludere liceat, ipsos pulmones primos motuum suorum instinctus concipere, &praedictorum Nervorum ope sese aliquatenus exerere, atque systolen &diastolen moliri, eâsque juxta propriae necessitatis sensum designare; cùm verò his fibrae pro motu locali requisitae desunt, ideo diaphragma &Thoracis musculi pulmonum inceptis è vestigio succenturiantur, atque horum connixu respiratio completa efficitur. Cùmque adeò Nervi duplicis generis nempe quidam à spina diaphragmati &Thoracis musculis inserti, aliique a Pari vago in pulmones distributi, organa respirationis actuant; proinde fit ut ipse respirationis actus, per se ἀβίαστος &involuntarius, pro libitu nostro aliquantulùm cohiberi, interrumpi, ac diversimodè alterari possit. Nervorum utriusque generis in respirationis opere sympraxis posthaec ostendetur, cùm de Neyvo diaphragmatis speciatim dicemus.