Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 334
Unproofread scanNot analysed yet
Pulmones in respirationis actu saepe primos esse adhuc ampliùs constat, quoniam illi ab objectis extraneis &improportionatis irritati, statim motus anomalos &violentos concipiunt; utì cùm tussis vehemens propter molesti cujusvis exclusionem cietur; cui motui diaphragma &Thoracis musculi statim obsequuntur. Pariter in respiratione anhela, suspiriosa, aut aliàs inaequali, primus ejus instinctus plerumque à pulmonibus incipitur; quandoque tamen, cùm exteriora respirationis organa in motus irregulares excitantur, etiam pulmones eorum anomaliis obtemperare coguntur; ità cùm diaphragma quoquomodo affectum risum orditur, pulmones cachinno subsequente eundem perficiunt: adeò cuncta respirationis organa intimè conspirant inter se ac consentiunt, ut ex illis inordinatè, uno licèt agente, potiùs quàm schisma fieret, caetera illius anomalias imitantur. Quòd autem Nervi arterias &venas per totas pulmonum compages assecuti, earum truncos densâ propaginum serie investiunt, &variè circumligant, ratio esse videtur, tum ut vasorum tunicae constanti spirituum animalium influxu dotatae Cordis motum imitentur; proindéque jugi arteriarum pulsatione, &venarum constrictione, sanguinem in breviori hac sua per pulmones lustratione facilè traducant; tum verò potiùs, ut vasa pneumonica talibus nervorum habenis constricta, sanguinis cursum juxta passionum impetus &instinctus moderentur.