Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 336
Unproofread scanNot analysed yet
Utriusque generis symptomata in affectibus hystericis &quibusdam hypochondriacis passim contingunt. Quinimo interdum ipsa bronchia pari nervorum spasmo convelluntur, ac in motu suo praepediuntur quò minùs debito modo aerem inspirent exspirentque, prout in paroxysmis Asthmaticis cernitur: cujusmodi affectus saepenumero à Nervorum vitio sine insita quavis pulmonum dyscrasia producuntur. Aliquoties adverti quosdam aegrotantium casus, in quibus cùm uno tempore materies morbifica Cerebrum obsidens symptomata lethargica aut vertiginosa induxerat, paulò postea eadem materies nervorum ad pulmones spectantium origines aut medios processus occupans, sine tussi aut catarrho praeviis, Asthma horrendum derepentè excitârit. Quòd verò ex eodem Paris vagi tractu surculi plures in pulmones, simulque multi alii in oesophagi tunicas, distribuuntur; hinc ratio potest reddi cur tußis molesta saepe vomitum &ventriculi subversionem infert; item cur, vice versâ, ventriculi perturbatio ità crebrò molestum tußiendi conatum inducit. Novi in hypochondriacis, quòd alimenta dyspepta stomacho ingesta mox tussim inanem &valdè pertinacem excitaverint; interim RI. Nervorum descriptio &usus. terim ut pulmones diathesi quâvis tabidâ satìs immunes fuerint. Utriusque autem affectûs causa videtur esse, quòd cùm Nervi in alterutra parte disseminati spasmo corriperentur, saepe qui alterius sunt partis in ejusdem affectûs consensum trahuntur. Forsan hinc contingit, quòd interdum Asthma propter ventriculi labem inducitur; quodque affectus iste (utì Riverius observat) saepius à pharmaco emetico curari solet Post tot ramos &surculos à Pari vago utrinque dimissos, tandem truncus ejus infra pulmones in duos ramos, sc.